라틴어 문장 검색

Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt, vestemque lautiusculam proferunt sumeret abiecto centunculo divite:
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:1)
Quales illic homunculi vibicibus lividis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem inlecti, cuncti tamen sic tunicati ut essent per pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semirasi et pedes annulati, tum lurore deformes et fumosis tenebris vaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male luminati, et in modum pugilum, qui pulvisculo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide candidati.
(아풀레이우스, 변신, 9권 12:5)
Diem ferme circa mediam repente intra pistrinum mulier reatu miraque tristitie deformis apparuit flebili centunculo semiamicta, nudis et intectis pedibus, lurore buxeo macieque foedata, et discerptae comae semicanae sordentes inspersu cineris pleramque eius anteventulae contegebant faciem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:4)
Ecce iam conscientia cruentus, veste dealbatus perficit partem pollicitationis suae;
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:19)
Similiter fundationes gloriosae et splendidae in usus publicos sunt instar sacrificiorum sine sale, et nihil aliud quam dealbata eleemysonarum sepulchra, quae ab intus cito corrumpentur et putrefient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:10)
implorantique leges et ciuem Romanum se testificanti, quasi solacio et honore aliquo poenam leuaturus, mutari multoque praeter ceteras altiorem et dealbatam statui crucem iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:3)
"Quae est ista, quae ascendit dealbata?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:31)
tabulam dealbatam quotannis pontifex maximus habuit, in qua praescriptis consulum nominibus et aliorum magistratuum digna memoratu notare consueverat domi militiaeque terra marique gesta per singulos dies.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3736)
Sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 29 2:2)
Quod nisi quieris, Menelae, hac dextra occides, diurnum accipit, in centunculo dormit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 8:1)
mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis agasones partim captivis partim aegrorum armis ornatos imponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 141:1)
tum autem calce ex aqua liquida dealbentur, uti trullissationem testaceam ceam non respuant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장12)
deinde tunc candela centunculisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curantur (haec autem γάνωσισ graece dicitur):
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION